- POMPONIUS Atticus
- POMPONIUS Atticusnobilis eques Roman. ex cellenti ingeniô, amicus Ciceroni imprimisfuit. Qui postquam vidit Cinnaetumultu Remp. esse turbatam, secessit Athenas, ubilongô tempore moratus, et civitatem, et omnium gratiam moribus elegantissimis promeruit, linguamque ita probe didicit, ut Attici nomen adsequeretur. Rebus Romae pacatis, redux, a patruo Q. Caecilio haeres scriptus est. Ciceroni familiaris, datâ ei sorore amicitiam strinxit arctius, Hortensiô simul comprehensô. Bello Civili, inter Caesarem et Pompeium, Antonium item et Brutum ita se gessit, ut utrinque probaretur: et affinitatem eius Agrippa quaereret. Honores oblatos constanter renuit, sludiis intentus: non aliis servis, nisi qui anagnostae quoque essent, usus. Condidit Annales, Elogia virorum M. versus aliaque tum Graeece tum Latine. Humanitate, divitiisque praeditus fuit, quibus amicos libenter im pertiebat. Nam et Ciceronem ab urbe pulsumm opibus iuvit, et Brutum ab urbe fugientem minis 100. prosecutus est. Eratalioqui gravissimus, ut quae religiose polliceretur, praestare niteretur, Mendacium, nec ipse dicebat, nec pati poterat. Cicer. in Bruto, et Epist. Plin. l. 35. c. 2. etc. Plut. et Cornelius Nepos in eius vita. Seneca, ep. 21. Nomen Attici perire Ciceronis epistolae non sinent. Nihil illi profuisset gener Agrippa, et Tiberius progener, et Drusus Caesar pronepos: inter tam magna nomina taceretur, ni Ciceroillum aperuisset. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.